Liber Deuteronomii*

Caput 2: Versus 30

Quia induraverat.Longa patientia, non corrigendo, unde in Exodo:Ego induravi cor PharaonisExod. 10.; et Psalmista:Convertit cor eorum, ut odirent populum ejusPsal. 104.. Causa vero indurationis additur,ut traderetur in manus tuas,id est ut contereretur a te; quod non fieret nisi resisteret, nec resisteret nisi induratus esset. Hujus rei justitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt judicia ejus, sed iniquitas non est apud Deum.
(* Traductions européennes)